Hľadaný výraz: 2Mach 2,20-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, 21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, 23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. 24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,

1

mail   print   facebook   twitter